Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 14.5.1 | Cic. Fam. 14.5.2 (English) | >>Cic. Fam. 14.5.2 |
14.5.1
si tu et Tullia , lux nostra , valetis , ego et suavissimus Cicero valemus . Pr . Idus Oct . Athenas venimus , cum sane adversis ventis usi essemus tardeque et incommode navigassemus . de nave exeuntibus nobis Acastus cum litteris praesto fuit uno et vicesimo die sane strenue . accepi tuas litteras , quibus intellexi te vereri ne superiores mihi redditae non essent . omnes sunt redditae diligentissimeque a te perscripta sunt omnia , idque mihi gratissimum fuit . neque sum admiratus hanc epistulam , quam Acastus attulit , brevem fuisse ; iam enim me ipsum exspectas sive nos ipsos , qui quidem quam primum ad vos venire cupimus , etsi in quam rem p . veniamus intellego . cognovi enim ex multorum amicorum litteris , quas attulit Acastus , ad arma rem spectare , ut mihi , cum venero , dissimulare non liceat quid sentiam . sed quoniam subeunda fortuna est , eo citius dabimus operam ut veniamus , quo facilius de tota re deliberemus . tu velim , quod commodo valetudinis tuae fiat , quam longissime poteris
obviam nobis prodeas .
de hereditate Preciana (quae quidem mihi magno dolori est valde enim illum amavi ) sed hoc velim cures , si auctio ante meum adventum fiet , ut Pomponius aut , si is minus poterit , Camillus nostrum negotium curet ; nos cum salvi venerimus , reliqua per nos agemus ; sin tu iam Roma
profecta eris , tamen curabis ut hoc ita fiat . nos , si dii adiuvabunt , circiter Idus Nov . in Italia speramus fore . vos , mea suavissima et optatissima Terentia , si nos amatis , curate ut valeatis . vale . Athenis a . d . xvii K . Novemb .
14.5.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 14.5.1 | Cic. Fam. 14.5.2 (English) | >>Cic. Fam. 14.5.2 |